

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 7: Versus 21
Non omnis qui dicit.Sicut cavendi sunt qui habent speciem bonae vitae propter dogma nequitiae, sic et hic econtrario qui, cum integrae fidei et doctrinae sint, turpiter vivunt. Utrumque enim necesse est, ut et opus sermone et sermo operibus comprobetur.Qui dicit: Domine, Domine.Iter regni Dei est obedientia, non nominis nuncupatio. Non est hoc illud vere et proprie dicere ubi prolatio discordat a voluntate. De quo Apostolus ait:Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto[I Cor. 12.].